Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
hi sunt homines qui contra ueritatem clausis oculis quoquo modo latrant. qui autem sani erunt, id est non ita uitiis inmersi, ut insanabiles sint, et credent his et libenter accedent, et quaecumque dicimus aperta plana simplicia et, quod maxime opus est, uera et inexpugnabilia illis uidebuntur.
nemo uirtuti fauet nisi qui sequi potest, sequi autem non facile est omnibus: ii possunt quos paupertas et rerum indigentia exercuit et capaces uirtutis effecit.
nam si uirtus est tolerantia malorum, non capiunt ergo uirtutem qui semper in bonis fuerunt, quia mala neque experti sunt neque ferre possunt adsuetudine ac desiderio bonorum, quae sola nouerunt.