Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nam quia auaritia et opum inexplebili quadam siti flagrant, quia non possunt uenditis aut dilargitis quae amant tenui cultu uitam degere, sine dubio malunt id esse [*](AUCTORES 18 uenditis aut dilargitis] cf. Sallust. ap. Priscian. VIII pag. 392, 22 H.; Gell. XV 13, 8 (Hist. I 31 Dietsch): uenditis pro: scriptorum bonis aut dilargitis. ) [*]( e BHP] 1 aurcltore PJ* uiridicus Bl, co-rr. B3, ueridicus (corr. m. 3) P ait] at H ait] uix mundum excidit, cf. adpag. 582,8 ortum aliquando et aliquando esse H, ortum retl (s. 1. m. 2) esse B, ortum aliquando et esse P 3 ullam reddere B 4 wsoluatur PJ, soluatur BH, sed cf. pag. 592, 4. 6 deus nobis P reuelauit H1 5 caelestti B2 docebimus (bi et s m. 2) B 8 uwde H2 9 adflaret BH nullus ex nullo B7, rirullo P1 modo om. B senseri*t (n er.) B 11 aut om. Bl (s. I. B2) P intellee gunt (u del. et corr. m. 1); s. 1. add. hd et in inf. mg. aut nou probabunt. hs. B3 12 hebetatur (a s. 1. er.) B earum BH 13 grabant B\', corr. B2 14 nolent B2, uollent H, nollunt (exp. m. 2) P 15 quial huntur Pl, s. I. abutuntur P3 trauntur H a (exp. m. 3) P scientes (alt. e ex i m. 3) P 16 aceruitate H .17 quia] qua H auaritia (e s. 1. er.) B opus P 18 siti] cupiditato B delargitis B (sic etiam codd. quidam Prisciani), largitis H; cf. supra Sallust. 19 esse] est H )
item qui libidinum stimulis incitati, ut ait poeta, in furias ignemque ruunt, utique incredibilia nos adferre dicunt, quia uulnerant aures eorum praecepta continentiae, quae illos uoluptatibus suis prohibent quibus animam suam cum corpore adiudicauerunt.
qui uero ambitione inflati aut amore potentiae inflammati omne studium suum ad honores adquirendos contulerunt, ne si solem quidem ipsum gestemus in manibus, fidem commodabunt ei doctrinae quae illos iubet omni potentia et honore contempto humiles uiuere atque ita humiles, ut et accipere iniuriam possint et referre nolint, si acceperint.