Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

uerum hi iustos se putant, si contra leges suas nihil faciant: quod etiam timori adscribi potest, si praesentium poenarum metu sceleribus abstineant.

sed concedamus sane ut id natura uel, ut ait philosophus, sua sponte faciant quod legibus facere coguntur. num idcirco iusti erunt, quia parent institutis hominum, qui ipsi aut errare aut iniusti esse [*](EPITOME 6-10] c. 54, 8 cum - communi. 14-16J c. 54, 8 sed metus — submouebat. ) [*](AUCTORES 5-14] ad Ciceronis de re publica librum III (c. 12, 20 ed. Baiter) rettulit Maius. 17] Cic. de rep. I 2, 3; de legg. I 18, 49. ) [*](B(G)RHPV] 1 nesciat B est otn. P\', & s. I. add. P* 2 ut eras. B alienis R seruiret B 3 committi B3 procliuis (cl ex d m. 2) P 4 malitmm pH 5 quem (e in ras. ex a ? tn. 2) B bouitatis] bonitatis ac ueritatis H uel si] ne\'sli B iustitia H 6 uolet] uolet dei BP, sed dei s. I. P1 hinc fere incepit codicis G pag. 127 (60) ter scripta, in qua nihil legi poterat tamen om. R legis Bl, corr. B1 7 uerum om. Pl (in mg. add. P2) V amplectetur Heumannus, amplectitur C 8 omnis P1 (corr. P2) V 9 unaquatfque B1 sanxsit B 10 a* (d er.) B, arbl P1, a V iustitia* (e er.) H 11 ipse populus R qui] qui frequenter H per fetiales] perfida B feciales P, fectiales V ▼ 13 capiendo (v m. 3) P; cupiendo edd., probant Halmius (in ed. Cic.) et Woelfflinus, ut uid., Archiu. lexicogr. et gramm. lat. I 363 s. comparabit Bl, corr. B1 14 hii BR 15 ard\'scribi B2 16 toetu1 P1 18 num] uon BP\', corr. P3 quiw B3 19 statutis H, iustitutis P\', corr. Ps qu ia B et ipsi edd. )

511
potuerunt, sicut illi duodecim tabularum conditores, aut certe publicae utilitati pro condicione temporum seruierunt?

aliut est igitur ciuile ius, quod pro moribus ubique uariatur, aliut uera iustitia, quam uniformem ac simplicem proposuit omnibus deus: quem qui ignorat, et ipsam iustitiam ignoret necesse est.

sed putemus fieri posse ut aliquis naturali et ingenito bono ueras uirtutes capiat, qualem fuisse Cimonem Athenis accepimus, qui et egentibus stipem dedit et pauperes inuitauit et nudos induit, tamen cum illud unum quod est maximum deest, agnitio dei, iam bona illa omnia superuacua sunt et inania, ut frustra in iis adsequendis laborauerit.