Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Huius legis caput primum est ipsum deum nosse, soli obtemperare, solum colere. non potest enim rationem hominis [*](EPITOME 15-17] c. 55,1 (tradente ipso domino). c. 9—12] cf. c. 29. 18-510, 2] c. 54, 4. ) [*](B(G)RHPV] 1 nuWc V post haec HV et om. R omni genti (dtro i ex es) B1 omnis P1 (corr. Pr) V 2 tpporae V et ante sempiterna] est B, ut GRH, recte? inmutabilis BG, immutabilis cett. post inmutabilis s. 1. quamsi add. B1 3 unusquisque B in continebit unus desinit codicis G pag. 125 (62), sequitur pag. 126 (61), in qua nihil legi poterat 4 imperator (o ex u tn. 2) H 5 lator edd., sator C fugri\'et P 6 natura f ~ m. 2) B aspernatur H ipse R 7 quwe B1 8 quis] quod B1, corr. B3, quix (s s. I. er.) P sciens tam] scientiam B significautur P1, corr. P3 9 illarml B3 10 expressis B1, corr. B7, expraesit R uera] uero pI, o in a corr. P3 inprudenter (r final. ex s) B2 11 locuntur PV putem (em in ras. ex ant fin. 2) B diuinen sic H spiraliiquiinstricti B1, spirittfaliquoinstructi B2, iustrnti sic pac, inst[i]n[c]ti corr. P1 aliq: H 12 quodsi ut] quodsint B\', qúόdsicu[t] B3 legi[s]sanct[a]e (gi ex 2 litt. incert. corr. et s et a add. m. 2) B perdidit P\', corr. P3 13 ita ut (exp. m. 2) H scisset — quibus] si scisset explicasset, quibus R 14 ptoilosophus B7 15 quia om. R 18 cuius B deum] prdeum (r in ras. m. 2) sic H )

510
obtinere qui parentem animae suae deum nescit; quod est summum nefas. quae ignoratio facit ut diis aliis seruiat, quo nihil sceleratius committi potest.

hinc iam procliuis est ad malitiam gradus per ignorantiam ueri ac singularis boni, quia deus, quem nosse refugit, fons est ipse bonitatis: uel si iustitiam sequi uolet, diuini tamen iuris ignarus gentis suae leges, tamquam uerum ius amplectetur, quas non utique iustitia, sed utilitas repperit.

cur enim per omnes populos diuersa et uana iura sunt condita, nisi quod una quaeque gens id sibi sanxit quod putauit rebus suis utile?

quantum autem ab iustitia recedat utilitas, populus ipse Romanus docet, qui per fetiales bella indicendo et legitime iniurias faciendo semperque aliena capiendo atque rapiendo possessionem sibi totius orbis comparauit.