Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nam fere etiam u qui peccant, etsi non perfecte, tamen quid sit bonum et malum sentiunt, et quotiens aliquid improbe faciunt, peccare se sciunt et ideo celare nituntur.

sed cum eos boni et mali natura [*](AUCTORES 1 s. Marcus - secutus] cf. de off. II 17, 60; III 2, 7. 11] de off. III 2, 7 ss. ) [*](BBHSPVJ 1 iis R quos H 2 panetium BHSPV, pane et uinum R sthoicum H ea quae H 4 uiderbi\'mus B, docebimus R In1 B diuina dignatio H 6 scire om. R 7 quordJ (ante minus), d m. 1, 0 ex i et minus del. m.3 P miniw ex min (i. e. -nus) S1 10 malum1 B1 et 8. I. P, om. V filosofte1 B1 11 in tertio om. R supradictri B1 post operis add. libro edd. 12 intus om. BH ad] et R 13 nos] **nos (an er.) B transisse Bcorr. B3 ab] ad Bae, corr. m. 1 uel 2 ad] ab P1, corr. P3 14 sua ex qua corr. B3, sui HP cui\'que (\' i. e. us n. 3) P post esti 8. I. uirtus est add. Bi, nunc erasum 15 est (ante quia) om. B posita] possit B\', corr. B1 est] res B post audiendo s. I. est add. B1 16 tota, nostra est om. RS 16 uolumptate Bl, corr. B3 bona H, bene (ex boni) p3 17 celebrando C, male a quibusdam temptatum; cf. indicem tUrborum prodeest B 18 raCl BS subpetant PV ueri edd. 19 prodeest B ii edd., hi C 21 sentiant B1, corr. B2 quoties P 22 boni natura et mali SI I )

497
non fallat, cupiditate mala uincuntur, ut peccent, quia deest illis uirtus, id est cupiditas recta et honesta faciendi.

ex hoc igitur apparet aliut esse scientiam boni malique, aliut uirtutem, quod potest esse scientia sine uirtute, sicut in plurimis philo-_ sophorum fuit. in quo, quoniam recte ad culpam pertinet non fecisse quae scieris, recte uoluntas praua et uitiosus animus, quem ignoratio excusare non potest, punietur.

ergo sicut uirtus non est bonum ac malum scire, ita uirtus est bonum facere, malum non facere. et tamen scientia sic cum uirtute coniuncta est, ut scientia praecedat uirtutem, uirtus sequatur scientiam, quia nihil prodest cognitio, nisi et actio subsequatur. Horatius igitur paulo melius: