Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
ab his definitionibus, quas poeta breuiter conprehendit, Marcus Tullius traxit officia uiuendi Panaetium Stoicum secutus eaque tribus uoluminibus inclusit. haec autem quam falsa sint mox uidebimus, ut appareat quantum in nos dignatio diuina contulerit, quae nobis aperuit ueritatem.
uirtutem esse dixit scire quid sit bonum et malum, quid turpe, quid honestum, quid utile, quid minus. breuius facere potuit, si tantum bonum ac malum diceret, quia nihil potest esse utile uel honestum quod non idem bonum sit, nihil inutile ac turpe quod non idem malum. quod et philosophis uidetur et idem Cicero in tertio supra dicti operis ostendit.
uerum scientia non potest esse uirtus, quia non est intus in nobis, sed ad nos extrinsecus uenit. quod autem transire ab altero ad alterum potest, uirtus non est, quia uirtus sua cuique est. scientia igitur alieni beneficii est, quia posita est in audiendo, uirtus tota nostra est, quia posita est in uoluntate faciendi boni.
sicut ergo in itinere celebrando nihil prodest uiam nosse, nisi conatus ac uires suppetant ambulandi, ita uero scientia nihil prodest, si uirtus propria deficiat.