Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

si uero doctorem frugalitatis non muenent, in sinistram uiam quae melioris speciem mentiatur incidere, id est desidiae inertiae luxuriae se tradere, quae suauia quidem uidentur ad tempus uera bona ignoranti, post autem amissa omni dignitate ac re familiari in omnibus miseriis ignominiaque uicturum.

ad corpus ergo et ad hanc uitam quam in terra ducimus fines earum uiarum rettulerunt. poetae fortasse melius, qui hoc biuium aput inferos esse uoluerunt, sed in eo falluntur quod eas uias mortuis proposuerunt. utrique ergo uere, sed tamen utrique non recte, quia oportuit uias ipsas ad uitam, fines earum ad mortem referri.

nos igitur melius et uerius, qui duas istas uias caeli et inferorum esse dicimus, quia iustis inmortalitas, iniustis poena aeterna proposita est.

quomodo autem hae uiae uel in caelum tollant uel ad inferna praecipitent explicabo, aperiamque quae sint uirtutes quas philosophi nescierunt; tum earum quae sint praemia, simul etiam quae sint uitia quaeue eorum supplicia monstrabo.

nam fortasse aliquis expectet ut separatim de uitiis ac uirtutibus dicam, cum de bono aut malo disserentibus nobis etiam quod [*](EPITOME 9 s.] c. 54,1. 10-12] c. 54, 2. 14-20] c. 54, 3. ) [*](BBHSV] 1 si aut] sicut V eloquentia (~ m.2) B .2 honestatis artisBI, corr. B3 quod R qufreMadat (a. I. a er., e s. I. m. 2, o ex e m. 3) B bonum B 3 honestatem Bl, corr. B3 et] ac B uiam H 4 fragilitatis Bl, carr. B3 5 sinistram (alt. s in ras. ex x ? m. 2) B specie f m. 3) B incedere HV 6 tradere* (t er.) B 7 uideantur Heumannus ignorant* (1 er.) B 8 omni* (s er.) B miseris BacH um 9 uifam S11 10 retulerunt SV 11 uiuiaput B1, biuiaput B3 12 quos V 13 ufrtque 82 14 eorum Bl, corr. B1 15 uias istas duas S i*stas fu ? er.) B uias om. R inferoru (~ m. 3) B 16 immortalitatis S 17 hae* (c er.) B, ae sic R tollont sic 8 infernum B, ferna S 18 aperiamque quae S, aperiamqurale B1, aperiam quae RV, et aperiam quae H 19 earum — praemia] ea sint quae sunt praemia R 20 suplicia Bl (corr. B3) H monstrabo] declarabo B 21 reparatim B1, corr. B2 uitiis B 22 post cum fort. tamen excidit de] da B1, corr, B1 aut malo SV, ac de malo B, ac malo R, aut de malo H )

488
est contrarium possit intellegi.

sine enim uirtutes inseras, uitia sua sponte decedent, siue uitia eximas, uirtutes ultro subibunt: sic bonorum ac malorum constituta natura est, ut se inuicem semper obpugnent, semper expellant. ita fit ut neque uitia detrahi sine uirtutibus possint nec uirtutes inseri sine detractione uitiorum.

has igitur uias longe aliter inducimus quam induci a philosophis solent, primum quod utrique praepositum esse dicimus ducem utrumque inmortalem, sed alterum honoratum, qui uirtutibus ac bonis praesit, alterum damnatum, qui uitiis ac malis.