Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

illi autem m dexteriore tantum uia ducem ponunt neque unum neque perpetuum, siquidem quemlibet doctorem bonae artis inducunt, qui a desidia reuocet homines et frugi esse doceat. sed neque ingredi faciunt in eam uiam nisi pueros et adulescentes, uidelicet quod artes in his discantur aetatibus.

nos autem (homines) omnis sexus et generis et aetatis in hoc caeleste iter inducimus, quia deus, qui eius uiae dux est, immortalitatem nulli homini nato negat. forma quoque ipsarum uiarum non ita est ut illi putauerunt.

quid enim opus est Y littera in rebus contrariis atque diuersis? sed altera illa melior conuersa est ad solis ortum, altera illa deterior ad occasum, quoniam qui ueritatem ac iustitiam sequitur, is accepto immortalitatis praemio perenni luce potietur, qui autem ab illo malo duce inlectus praetulerit uitia uirtutibus, [*](EXPILATORES 22 immortalitatis - potietur] Lucifer p. 315,11. ) [*](BRHSVj 1 posset B enim] etiam S inseras (s ex f) S 2 cedant H siue] siue etiam S ei»imas (t uel i er.) B, existimas S t 3 si c B3 natura bis, pr. ckl. V 5 extrahi R, rethahi sic V 6 detract**ione (at er.) B 7 utrrique B3 praepositu r m. 2) B 8 ijmortalem B 10 deiterio Bl (corr. B7) R, dexteriore (1 in ras. ex a ? m. 2) V 12 doctore (è ita ras. ex is ? m. 2) V partis S a* (d er.) desidrena. B* 13 deceat R 14 artis B in his discantur] indiscantur H discatur S 15 homines add. Buenemannus, cf. etiam de mort. persu. 15, 3 omnes B\' ( is B1) H 16 aetates H i*ter fn er.) B qui* (a er.) H 17 inmortalitatem (n ex m) B3, sic saepe in tis quae sequuntur hominum B formam Bl, corr. B3 18 uiarum] si • arum Bl, corr. B3 19 Y a. I. B* litterw B7, litterae H 20 est om. B altera] adterra B\', corr. B3, alter H 21 ac] ad S 22 racceptc B3 perhenni S lucet V patietur Bl, corr. B1 23 rmalol B3 intellectus H )

489
mendacium ueritati, necesse est ad occasum et tenebras deferatur (aeternas).

describam igitur utramque et earum proprietates habitusque monstrabo.

Una est itaque uirtutis ac bonorum uia, quae fert non in Elysios campos, ut poetae loquuntur, sed ad ipsam mundi arcem,

  1. at laeua malorum
  2. exercet poenas et ad impia Tartara mittit.

est enim criminatoris illius, qui prauis religionibus institutis auertit homines ab itinere caelesti et in uiam perditionis inducit.

cuius uiae species et figura sic est conposita in aspectum, ut plana et patens et omni genere florum atque fructuum delectabilis esse uideatur. in ea enim posuit deus omnia quae pro bonis habentur in terra, opulentiam dico, honorem quietem uoluptatem inlecebras omnes, sed cum his pariter iniustitiam crudelitatem superbiam perfidiam libidinem cupiditatem discordiam ignorantiam mendacium stultitiam ceteraque uitia. exitus autem huius uiae talis est.