Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quid ergo castum, quid deo dignum nisi quod ipse in illa diuina lege sua poposcit? duo sunt quae offerri debeant, donum et sacrificium, donum in perpetuum, sacrificium ad tempus.

uerum apud istos, qui nullo modo rationem diuinitatis intellegunt, donum est quidquid auro argentoque fabricatur, item quidquid purpura et serico texitur, sacrificiumque uictima et quaecumque in ara cremantur.

sed utroque non utitur deus, quia et ipse incorruptus est et illud totum corruptibile. itaque deo utrumque incorporale offerendum est, quo utitur. donum est integritas animi, sacrificium laus et hymnus; si enim deus non uidetur, ergo his rebus coli debet quae non uidentur. nulla igitur alia religio uera est nisi quae uirtute et iustitia constat.

quomodo autem deus iustitia hominis utatur, intellectu facile est. si enim iustus fuerit homo, accepta immortalitate in aeternum deo seruiet.

omnes autem non nisi ad iustitiam nasci cum philosophi ueteres tum etiam Cicero suspicatur. disserens enim de legibus sed omnium inquit quae in hominum doctorum disputatione uersantur, nihil [*](EPITOME 21—579, 3] c. 29, 1 s. 7 (si — hominem). ) [*](AUCTOBES 25] de legg. I 10, 28. ) [*](R(—7)HPV] 1 nec] et edd. uix colendus scribendum, ut signum interrog. ponatur post proximo, deleatur post proposito quse ex qua P3 A trucidaticue1 P 4 extruendi P 7 res eas R a res eas statim in eodem uersu ad uera subuertunt VII 7, 3 transilit cod. R 8 sic H laudare H 11 in om. P tem**pus (o et litt. incerta er.) P 12 apu\'d PJ 14 sacrificiumq; H, sacrificium est PV 16 est om. H Hcorruptibile (in er.) P 17 an utatur ? 18 enim] ergo H 19 an iis ? debet (alt. e ex i m. 3) P 20 et] ac PV 26 homintum (corr. m. 3) P, ominum (sic) ex omnium ut uid. V disputationem H. )

579
est profecto praestabilius quam plane intellegi nos ad iustitiam esse natos. id ergo solum deo exhibere atque offerre debemus ad quod capiendum nos ipse generauit.