Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

hoc autem duplex sacrificii genus quam sit uerissimum, Trismegistus Hermes idoneus testis est, qui nobiscum, id est cum prophetis quos sequimur, tam re quam uerbis congruit. de iustitia sic locutus est: hoc uerbum, o fili, adora et cole. cultus autem dei unus est malum non esse.

item in illo sermone perfecto, cum exaudisset Asclepium quaerentem a filio suo utrum placeret patri eius proferri tus et alios odores ad sacrificium dei, exclamauit: bene, bene ominare, o Asclepi. est enim maxima inpietas tale quid de uno illo ac singulari bono in animum inducere. haec et his similia huic non conueniunt: omnium enim quaecumque sunt plenus est et omnium minime indigens. nos uero gratias agentes adoremus: huius enim sacrificium sola benedictio est. et recte.

uerbo enim sacrificari oportet deo, siquidem deus uerbum est, ut ipse confessus est. summus igitur colendi dei ritus est ex ore iusti hominis ad deum directa laudatio, quae tamen ipsa ut deo sit accepta, et humilitate et timore et deuotione maxima opus [*](EPITOME 19-580, 17] c. 62, 3 s. ) [*](AUCTOBES 7] Poemandr. c. 12, 23 (pag. 113, 11 Parthey). 8—17] cf. Ps.-Apulei. Asclep. c. 41 (pag. 61, 16 Goldb.). 18] Ioann. 1, 1. ) [*](B(ab 11)HPV] 2 id ergo] idcirco PV 5 id est] idem P 7 filii PacV colae Y 8 idem Heumannus9 j)fecto (i. e. pro-) V 10 proferri tus] proferritur P1, proferri[ri]tiu[s] P2 11 ab ominare denuo incipit B, cf. t pag. 576, 19 *omriln*are ex somniare B3, ominare (sic corr. m. 3) P asclepii H 12 illo uno pI, signis traiectionis corr. P2 13 arumiiinducere ex animumducere V induceret (exp. m. 2) P 14 rnonl B 15 et om. H indigentuos (nt in ras. et o ex u m. 2) B uero nos H 16 cuius B, utidc adoremus (eum) cuius coni. Hetimanntis, sed cf. Ps.- Apul. p. 61, 21 sed nos agentes gratias adoremus. hae sunt enim summae incensiones dei, gratiae cum aguntur a mortalibus. 17 est om. PV et om. B uerbo enim] ergo uerbo B sacrificare HVac 18 est. om. V ut] et H confussus V 19 sumus igitur colendi. (sic distinctum) V 20 d(i)recta V 21 et (ante humilitate) om. B, ut H et ante deuotione] ac in ras. ex & P2t. ) [*]( 37* )

580
est, ne quis forte integritatis atque innocentiae fiduciam gerens tumoris et adrogantiae crimen incurrat eoque facto gratiam uirtutis amittat.

sed ut sit deo carus omnique macula careat, misericordiam dei semper inploret nihilque aliut precetur nisi peccatis suis ueniam, licet nulla sint.

si quid ahut desiderauerit, non est opus dicto scienti quid uelimus: si quid ei boni euenerit, gratias agat, si quid mali, satisfaciat et id sibi ob peccata sua euenisse fateatur. et nihilo minus etiam in malis gratias agat et in bonis satisfaciat, ut idem sit semper et stabilis et immutabilis et inconcussus. nec tantum hoc in templo putet sibi esse faciendum, sed et domi et in ipso etiam cubili suo.