Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
si quis uolet cetera omnia comprehendere, ex fonte ipso petat unde ad nos riuus iste manauit.
Nunc de sacrificio ipso pauca dicamus. ebur inquit Plato non castum donum deo. quid ergo? picta scilicet et texta pretiosa? immo uero non castum donum deo quidquid corrumpi, quidquid subripi potest.
sed sicut hoc uidit, non oportere uiuenti offerri aliquid quod sit ex mortuo corpore, cur illud non uidit, non debere incorporali corporale munus offerri?
quanto melius et uerius Seneca uultisne uos inquit deum cogitare magnum et placidum et maiestate leni uerendum, amicum et semper in proximo, non [*](EPITOME 15—578, 21] c. 61,10 ut templum—inlustrat. c. 25] cf. c. 53. ) [*](AUCTORES 3 aram — maxima est] cf. Verg. Aen. Vili 271 s. 6] ex libr. inc. frg. 13; sed cfr. de legg. 16, 18; II 4, 8 s.; Philipp. XI 12,28. 15] Legg. XII pag. 956 A; Cic. de legg. II 18,45. 21] frg. 123. ) [*](RHPVJ 1 februis R, recepi conl. Ouid. Fast. II 25 s., fibris HP2 edd., febris Pl V 2 caspitibus R, caespitibus P his HPV 4 et om. R a 5 imponitur P2, fort. recte corr. 7 semperq; H 9 sanctissime RPV, scanctissime H certissime RHPV iustitiae H 10 paucequidem H, paucwequidem P 13 inter ex et fonte eras. ponere P 14 minauit V 15 dicseinus (e ex a m. 2) P 18 subripi (pr. i ras. ex u) H sed om. H 19 offerri H, offerre RP (sed alt. e ex o P2) V 20 corporralle P1 mui nus] aliquid R offerre P 21 et om. V an uultis ? cf. Gronouium jn ad Senec. epist. 58,24, Thilo 22 ma*um (1 er., corr. m. 2) V uetoCrandum (ne m. 2, a ex e m. 3 ?) P ) [*]( XVIIII Lact. 1. ) [*]( 37 )
uestes igitur et gemmas et cetera quae habentur in pretio si quis putat deo cara, is plane quid sit deus nescit: cui putat uoluptati esse eas res quas etiam homo si contempserit, iure laudabitur.
quid ergo castum, quid deo dignum nisi quod ipse in illa diuina lege sua poposcit? duo sunt quae offerri debeant, donum et sacrificium, donum in perpetuum, sacrificium ad tempus.
uerum apud istos, qui nullo modo rationem diuinitatis intellegunt, donum est quidquid auro argentoque fabricatur, item quidquid purpura et serico texitur, sacrificiumque uictima et quaecumque in ara cremantur.