Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
neque enim si utatur aliquis oculorum acie clara, membris omnibus integris, firmissima totius corporis ualitudine, tamen eum dixerim sanum, si efferatur ira, superbia tumidus infletur, libidini seruiat, cupiditatibus inardescat:
sed eum potius qui ad alienam felicitatem non attollat oculos, opes non admiretur, alienam mulierem sancte uideat, nihil omnino adpetat, nihil concupiscat alienum, non inuideat ulli, non fastidiat quemquam, sit humilis misericors beneficus mitis humanus, pax in animo eius perpetua uersetur: ille homo sanus, ille iustus, ille perfectus est.
quisquis igitur his omnibus praeceptis caelestibus obtemperauerit, hic cultor est uerus dei, cuius sacrificia sunt mansuetudo animi et uita innocens et actus boni:
quae omnia qui exhibet, totiens sacrificat, quotiens bonum aliquid ac pium fecerit. deus enim non desiderat uictimam. neque muti animalis neque mortis ac sanguinis, sed hominis et uitae. [*](EPITOME 12 sit humilis] c. 62, 3 humilitas. 14—577, 6] c. 62,4 haec sunt - laetatur. ) [*](AUCTORES 12 humilis - 577,6] cf. Orac. SibyU. VIII 481 (ta- πετινοΦρονε̃ν — 498. ) [*](EXPILATOBES § 26 ss.; c. 25 passim] cf. Orientii commonit. I 65-88. ) [*](B(—19)RHPV] 1 distrahet HV irã̃ ( ̃m. 2) B mitigauit Bx, corr. B7 3 maiori R 4 morbte ex mortis Pl 5 aliqui B, ut aliquis H clare PV membri*s (s er.) B, mèlenim sic B 6 ualetudine BHP1 (et in it corr. P2) V 7 eulx (eu add. m. 2, cu er.) P insanum H efferratur P tumore ex tumidus sic B 9 adalienSfelicitate (duo er.) B admiretur] appetere B 10 aliena muliere H scancte H omnino adpetat nihil om. pac (adpetat 8. I. tn. 1 ?, omnino s. I. m. 2, non 8. I. m. 3 P) V 13 iustus] homo iustus H _14 omnibus his B rhisl P uori i 15 obtemperauit, om. hic V1, obtemperauith V1 rcultor P3 ueri PV, sed cf. pag. 574, 7 16 animi om. R 18 enim] autem H 19 muti* (s er.) B in sanguinis deficit cod. B (fol. 18sb) proximo folio exciso; perierunt quae sequuntur usque ad ominare 0 Asclepi c. 25,11 )
ad quod sacrificium neque uerbenis opus est neque februis neque cespitibus, quae sunt utique uanissima, sed iis quae de intimo pectore proferuntur.
itaque m aram dei, quae uere maxima est et quae in corde hominis conlocata inquinari non potest sanguine, iustitia imponitur, patientia fides innocentia castitas abstinentia. hic est uerissimus ritus, haec illa lex dei, ut a Cicerone dictum est, praeclara et diuina, semper quae recta et honesta iubet, uetat praua et turpia: cui parentem sanctissimae ac certissimae legi iuste ac legitime necesse est uiuere.
cuius legis pauca equidem capita posui, quod sum pollicitus ea me tantummodo esse dicturum quae summum fastigium uirtuti et iustitiae imponerent.