Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

uerum homines, ne quod sit facinus quo manus suas non polluant, rudibus adhuc et simplicibus animis abnegant lucem non a se datam.

expectet uero aliquis ut alieno sanguini parcant qui non parcunt suo? sed hi sine ulla controuersia scelerati et iniusti: quid illi quos falsa pietas cogit exponere?

num possunt innocentes existimari qui uiscera sua in praedam canibus obiciunt et quantum in ipsis est crudelius necant quam si strangulassent?

quis dubitet quin impius sit qui alienae misericordiae locum tribuit? qui, etiamsi contingat ei quod uoluit, ut alatur, addixit certe sanguinem suum uel ad seruitutem uel ad lupanar.

quae autem possint uel soleant accidere in utroque sexu per errorem, quis non intellegit, quis ignorat? quod uel unius Oedipodis declarat exemplum duplici scelere confusum. tam igitur nefarium est exponere quam necare.