Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

hac consuetudine inbuti humanitatem perdiderunt. itaque non parcunt etiam innocentibus, sed exercent in omnes quod in malorum trucidatione didicerunt.

huius igitur publici homicidii socios et participes esse non conuenit eos qui iustitiae uiam tenere nituntur. non enim cum occidere deus uetat, latrocinari nos tantum prohibet, quod ne per leges quidem publicas licet, sed ea quoque ne fiant monet quae aput homines pro licitis habentur.

ita neque militare iusto licebit, cuius militia est ipsa iustitia, neque uero accusare quemquam crimine capitali, quia nihil distat utrumne ferro an uerbo potius occidas, quoniam occisio ipsa prohibetur.

itaque in hoc dei praecepto nullam prorsus exceptionem fieri oportet, quin occidere hominem sit semper nefas, quem deus sacrosanctum animal esse uoluit.

ergo ne lliut quidem concedi aliquis enstimet, ut recens natos liceat oblidere, quae uel maxima. est inpietas: ad uitam enim deus inspirat animas, non ad mortem. [*](EPITOME 11—20J c. 59, 5 uetus - inferre. 20-559, 15] c. 59, 5 nec infantem — exponere. ) [*](BRHPV] 1 satiat P1 (corr. P3) V per***cussos (con ? er.; os ex is m. 3) B, percussus PJC 2 iacentisque Bl, corr. B* repe*ti (n er.) B cadauer* (a er.) B dispari H 3 illa.. simulata.. (duo s er.) B 4 horas minum H 5 satiant P1, corr. P9 oderunt (n ex a) V mo** (rt ? er., ras m. 3) B 6 poscunt (c ex s m. 1 F) B rec[en]tiores B* 7 haec BarR 8 sed] seque R exercentiw B1 omnis RPV 11 uiam (m in ras. ex a ? m. 2) B 12 os V prohibe*t (a er.) B 13 mone*t (n er.) B 14 liceuit B1, corr. B7 eius Bl, corr. B* 15 iustitia] iustitia neque latronem interficere B crimene BI, corr. B1 16 iftapitali B* qua P1 (carr. P3) V 17 prohibetUf B1 ut itaque B in om. PV 18 pr[or]su[s] B* exceptionem (1 in ras. m. 3, alt. e ita ras. m. 2) B 19 sempiternefas P1 (it expttnx. P3) V quem] quod Bx, corr. B3 sacrosancto BI, corr. B1, sanctum PV 21 allidere (al m ras. ex ob ? m. 2) B maxima (alt. a ex e m. 3) B-- )

559