Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

num igitur mentis suae compos putandus est qui auctori et datori luminis candelarum aut cerarum lumen offert pro munere?

aliut uero ille a nobis exigit lumen et quidem non fumidum, sed, ut ait poeta, liquidum atque clarum, mentis scilicet, propter quod a poetis Ϟω̃τες nuncupamur: quod exhibere non potest nisi qui deum agnouerit.