Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
uel si caeleste lumen quod dicimus solem contemplari nelint, iam sentiant quam non indigeat lucernis eorum deus, qui ipse in usum hominis tam claram, tam candidam lucem dedit.
et tamen cum in tam paruo circulo, qui propter longinquitatem non amplius quam humani capitis uidetur habere mensuram, tantum sit fulgoris, ut eum mortalium luminum acies non queat contueri et si paulisper intenderis, hebetatos oculos caligo ac tenebrae consequantur, quid tandem luminis, quid claritatis aput ipsum deum, penes quem nulla nox est, esse arbitremur? qui hanc ipsam lucem sic moderatus est, ut neque nimio fulgore neque calore uehementi noceret animantibus tantumque istarum rerum dedit ei, quantum aut mortalia corpora pati possent aut frugum maturitas postularet.