Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

qui primum gradum ascenderit, satis iustus est, qui secundum, iam perfectae uirtutis, siquidem neque factis neque sermone delinquat, qui tertium, is uero similitudinem dei adsecutus uidetur.

est enim paene supra humanum modum ne in cogitationem quidem admittere quod sit uel factu malum uel inprobum dictu.

itaque etiam iusti homines, qui frenare se possunt ab omni opere iniusto, nonnumquam tamen ipsa fragilitate uincuntur, ut uel in ira malum dicant uel in aspectu rerum delectabilium cogitatione tacita concupiscant.

quodsi mortalis condicio non patitur esse hominem ab omni macula purum, debent ergo largitione perpetua peccata carnis aboleri.

unum est enim [*](EPITOME 14-22] cf. c. 56, 1. ) [*](B(G)RHPVJ 1 lab**e (or er.) B 2 ab ex ad ? B* in ope[r]e largi desinit codicis G pag. 141 (82), sequitur pag. 142 (81), in qua nihil legi poterat eHistimet (s er.) B qua P1, corr. PJ 3 debeat B, 8. I. redimere add. B1 tum uero (corr. tn. 2) B magis om. B 4 mede*la (1 er.) H, medelam P 5 facerat R 7 quam**diu (in er.) P triplici** (que er.) quoque modo R 8 domino pI (corr. P3) V peccanti BI, peccanti* B2, peccta«ti" B3 cogitationibus V 9 culmen B2 (columen Bl) H praecedit B\', corr. B1 est om. H 10 abstin*** (aur er.) sic R 11 primum gradum qui H 12 *scenderit (e er.) sic R, ascendit P, *ascendit (g er.) y\' perfectae iam R 13 sermonibus V 14 qui om. R *is (h er.) B 15 poene Bl, corr. B3 humanH (~ tn. 3) B, hominum P1 (in ras. et 8,1. corr. P1) V cogitatione B 16 factum B1 (m expunx. B3) H, facto PY dictum H 17 ab] ut ab H 18 iniuste R 19 iram BI, m del. B3 20 concupiscant (a ex u m. 3) P 20 quodiSii B* 21 marcu\'la Pl parum R 22 abolere P1, corr. P1 )

534
sapientis et iusti et uitalis uiri opus diuitias suas in sola iustitia conlocare: qua profecto qui eget, licet ille Croesum aut Crassum diuitiis superet, hic pauper, hic nudus, hic mendicus putandus est.