Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

danda igitur opera ut indumento iustitiae pietatisque uelemur, quo nos exuat nemo, quod nobis sempiternum praebeat ornatum.

nam si deorum cultores simulacra insensibilia excolunt et quidquid pretiosi habent in ea conferunt, quibus nec uti possunt nec gratias agere, quod acceperint, quanto iustius est et uerius uiuentia dei simulacra excolere, ut promereare uiuentem ?

quae sicut usui habent quidquid acceperint et gratias agunt, ita deus, in cuius conspectu bonum feceris, et probabit et mercedem pietatis exsoluet.

Si ergo in homine praeclarum et excellens est bonum misericordia idque diuinis testimoniis et bonorum malorumque consensu optimum iudicatur, adparet philosophos longe afuisse ab humano bono, qui neque praeceperunt eiusmodi quicquam neque fecerunt, sed uirtutem quae in homine propemodum singularis est pro uitio semper habuerunt.

libet hic interponere unum de philosophia locum, ut illorum plenius coarguamus errores qui misericordiam cupiditatem metum morbos animi appellant.