Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
et quoniam nullum in iis uestigium iustitiae fuit, cuius officia sunt humanitas aequitas misericordia, iam superba et tumida inaequalitate gaudebant altioresque se ceteris hominibus satellitum comitatu et ferro et insigni ueste faciebant.
hinc honores sibi et purpuras et fasces inuenerunt, ut securium gladiorumque terrore subnixi quasi iure dominorum perculsis ac pauentibus imperarent.