Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
ut enim seruitio ceteros subiugarent, in primis necessaria uitae subducere et colligere coeperunt eaque firmiter conclusa seruare, ut beneficia caelestia facerent sua, non propter humanitatem, quae nulla in eis erat, sed ut omnia cupiditatis et auaritiae instrumenta conraderent.
leges etiam sibi iustitiae nomine iniquissimas iniustissimasque sanxerunt, quibus rapinas et auaritiam suam contra uim multitudinis tuerentur. tantum igitur auctoritate, quantum uiribus aut opibus aut malitia praeualebant.