Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

idem cum facta eius mirabilia destrueret nec tamen negaret, uoluit ostendere Apollonium uel paria uel etiam maiora fecisse. mirum quod Apuleium praetermisit, cuius solent et multa et mira [*](B(G)BHSPV] 2 zeno R 3 dixerunt II est om. R 4 possi*t (n er.) B est enim (exp. m. 3) B quadratertl (e ex a ? corr. et t add. Mt. 2) B 5 ac om. B tota] uniuersa R 6 es**t B igitur] enim BP 7 conmen*+ti (ta er.) B, commeutati H quippo. V 8 sunt RHPV quae (e ras. ex m) H 9 spernis V 10 sibierint S morituros (-os ex -us 111.2) R tsej B3 \'et sciuerint et-1 B3 11 postea] postea qui H disciplinaaiij B1 12 acerua HV 13 refutatum H nuugentorum BIV (u in o eorr. Rr) HPV 14 qui H 15 audeat] ualeat H, audacte sic V credaut H hoc illi SP 16 somniis S; ad in somnis Heumannus confert Verg. Aen. III 151, Buenemannus ibid. IV 353 17 et om. P 19 est om. H tu] tum H a (Credi)[d]isti incipit codicis G pag. 95 (68), cuitts in uerss. 1 et 25-31 nonnulla legi poterant qua H 20 matre V I\'ut deuml B3 21 ariopagitae C idem] deinde H 22 eius] sint H destrueret (pr. e ex i m.2) R negarertl R2 23 patria V **mirum I fni er.) H 24 apulegium S, apuleium (1 ras. ex d) P mirth B )

408
memorari.

cur igitur, o delirum caput, nemo Apollonium pro deo colit? nisi forte tu solus, illo scilicet deo dignus, cum quo te in sempiternum uerus deus puniet.

si magus Christus, quia mirabilia fecit, peritior utique Apollonius, qui ut describis cum Domitianus eum punire uellet, repente in iudicio non conparuit. quam ille qui et conprehensus est et cruci adfixus.

at enim ex hoc ipso fortasse insolentiam Christi uoluit arguere, quod deum se constituerit, ut ille uerecundior fuisse uideatur, qui cum maiora faceret, ut hic putat, tamen id sibi non adrogauerit.