Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
omitto nunc ipsa opera conparare, quia in secundo et in superiore libro de fraude ac praestigiis artis magicae dixi.
nego esse quemquam qui non optet in primis id sibi post mortem contingere quod etiam reges maximi concupiscunt.
cur enim sibi homines sepulchra magnifica, cur statuas, cur imagines conparant? cur aliquibus claris factis aut etiam pro ciuibus morte suscepta student opiniones hominum promereri? cur denique ipse ingenii tui monumentum hoc detestabile stultitia tamquam caeno aedificatum constituere uoluisti, nisi quod inmortalitatem de memoria nominis speras?
stultum igitur est id putare Apollonium noluisse quod optaret utique, si posset, quia nemo est qui inmortalitatem recuset, maxime cum eum dicas et adoratum esse a quibusdam [*]( 11 in secundo] c. 16. in superiore libro] c. 13, 16; 27. ) [*](B(G)RHSPVJ 1 dilirum P, delibrura V 2 forte om. H illo post \' scilicet 8. I. B3 3 sempiternum] perpetuo B ruenlsl B3 puniat li, punifet V 4 discribis P; tu scribis Heumannus 5 iudicium B 6 copar*uit (a tr.) S, conpavuit Y est om. IVP 7 cruciflxus B at] ait S ipso om. P solentiam V 8 uoluerit R deum] dns sic S constitueret H ut ille uerocundior] uere conditor S 9 id om. H, 8.1. P 10 adsiguauerit H quia] quia et H 11 alt. in om. S ac de praesti- giis P cf. cum omnibus tuis praestigiis ac fraudibus Lucifer pag. 291, 13 12 oportet V 13 reges (alt. e ex i m. 2 uel 3) P 14 magnificant H 15 cõlparant B, con(p)[a]ra[nt«s] G aliquis B 16 pro ex prae Btf in opiniones desinit codicis G pag. 05 (68), sequitur pag. 96 (67) paene\' totn lecta 17 monumento H, monimentum P detestabilS (s. I. a er.) B,\' detestabili H 18 stultitiae B tamquam] quo*d (a er.) B aedificatur B, aedificatam Ii 21 utique si] uel quasi BI, in ras. corr. B3, uel(q)[ua]- <si) G possit P 22 et maxime H eulli cum (corr. m. 3) B dicat (t ex s) B3 post esse eras. eum P )