Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

cione generatos iure fraternitatis esse coniunctos —, sed et suo contentus et paruo, quia fragilitatis suae memor, non amplius quaerit quam unde uitam sustentet, et ex eo ipso quod habuerit inpertit etiam non habenti, quia pius est; pietas autem summa uirtus est.

accedit quod uoluptates caducas uitiosasque contemnit, quarum causa opes adpetuntur, quoniam continens est ac libidinum uictor. idem nihil tumoris atque insolentiae gerens non extollit se altius nec erigit superbum caput, sed placidus et concors et communis et planus est, quia condicionem suam nouit.

cum ergo iniuriam nulli faciat nec aliena cupiat nec sua quoque si ui auferantur defendat, cum sciat etiam inlatam iniuriam moderate ferre, quia uirtute praeditus est, necesse est iustum hominem subiectum esse iniusto et contumeliis adfici ab insipiente sapientem, ut et ille peccet, quia

iniustus est, et hic in se uirtutem habeat, quia iustus est si quis autem uolet scire plenius cur malos et iniustos deus potentes beatos diuites fieri sinat, pios contra humiles miseros inopes esse patiatur, sumat eum Senecae librum cui titulus est \'Quare bonis uiris multa mala accidant, cum sit prouidentia\'. in quo ille multa non plane inperitia saeculari, sed sapienter [*](AUCTOBES 6 et - paruo] cf. ad c. 8,6. ) [*](BRHSPVJ 1 lęlio dictum, sed etiam supra lelio add. dtu (i. e. dictum) m. 2 Y iudicant Y 2 que (~ m. 2) B contra#ius (r er.) S lAedat B1 - 3 nec ui Bl, ne*!cui B* 4 et om. P eodem B 5 iurfce1 Fl 6 contentos ( tus Bl) B1, conteptus S 7 sustentat H ipso add. B* 8 non habenti] benti H 9 est om. BR, et V accedit BHV, eo accedit B, accedit eo SP 10 quorum BS 11 timoris R, tumortis S 12 caput om. P 13 pal*cidus (i er.) sic H ut (anu concorsj P e*t (ante planus), s er. B 15 sua] si sua R si ui] si1 (s. I. m. 2) sibi B, sibi R, si S 16 rillataml Bz modeste P ferrTe P1 18 ab insipientem P sapientem om. BP 19 hic om. H in se uirtutem] »♦ seruitutem (in er.) B, in seruitutem S frabeat B2 qui H est] est & (up. m. 2) P 20 aut (~ m. 2) S uolet] uolet et H 21 et beatos S 22 rsulmateum B1 24 saecularis V )

475
ac paene diuinitus elocutus est.