Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
deus inquit homines pro liberis habet, sed corruptos et uitiosos luxuriose ac delicate patitur uiuere, quia non putat emendatione sua dignos. bonos autem, quos diligit, castigat saepius et adsiduis laboribus ad usum uirtutis exercet nec eos caducis ac mortalibus bonis conrumpi ac deprauari sinit.
unde nemini debet mirum uideri si pro nostris saepe delictis castigamur a deo. immo uero cum uexamur ac premimur, tum maxime gratias agimus indulgentissimo patri, quod corruptelam nostram non patitur longius procedere, sed plagis ac uerberibus emendat. ex quo intellegimus esse nos deo curae, quibus, quoniam peccamus, irascitur.
nam cum posset populo suo et opes et regna largiri sicut dederat ante Iudaeis, quorum nos successores ac posteri sumus, idcirco eum uoluit sub aliena dicione atque imperio degere, ne rerum prosperarum felicitate corruptus in luxuriam laberetur ac dei praecepta contemneret sicut illi maiores nostri, qui saepe terrenis ac fragilibus his bonis eneruati aberrarunt a disciplina et legis uincla ruperunt.
prouidit ergo quatenus cultoribus suis praestaret quietem, si mandata seruassent, et tamen eos emendaret, si praeceptis non obtemperassent.