Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quanto satius est mentem potius elnere, quae malis cupiditatibus sordidatur, et uno uirtutis ac fidei lauacro uniuersa uitia depellere! quod qui fecerit, quamlibet inquinatum ac sordidum corpus gerat, satis purus est.
Isti autem quia nesciunt uel quid uel quomodo sit colendum, caeci et inprudentes in contrarium cadunt. adorant itaque hostes suos, latrones et interfectores suos uictimis placant et animas suas cum ture ipso cremandas aris detestabilibus inponunt.