Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

hic uero etiam leni communique peccato locus nullus est et si quis ad sacrificium non integra conscientia uenerit, audit quae illi deus comminetur, ille qui latebras cordis uidet, qui peccatis semper infestus\' est, qui exigit iustitiam, qui fidem poscit. quis hic malae menti aut malae preci locus est?

at illi infelices nec ex sceleribus suis intellegunt quam malum sit quod colunt, quandoquidem flagitiis omnibus inquinati ueniunt ad precandum et se pie sacrificasse opinantur, si cutem lauerint, tamquam [*](BRHSY] 3 defendendi Y 5 nostro V eo in fine uersm add. Bs resv B* 6 iustitia V 7 quia (ante mentem) s. I. B3 8 illic] illic eni V sanguis — libatio hic orn. V 9 et om. B 10 illic S delectu R mgietrices laene (sic) prqpaces obscenae B 11 precaces V opscene R rIatroDesl Sif 12 ut om. R 14 pr. ut om. H quid eni (ante meretrix), exp. m. 1 ? V 15 aut] ut B mortem aut H 16 aut ut V (sed ut 8. I. V\'), ut B, aut RHS inpudicitia** (ut ? er.) B celeret V lena edd., leno BRHV, leno uel lena S an <quam} multos ? bonos Bae, corr. JJI. 1 uel 2 17 an plurima ? cf. 15 18 est nullus BS 19 fcudit\' B3 cõ/mJneturJ B, comuniter V 21 quis] qui H 22 at] ut V 23 ex om. BH scereribus V 25 se pie] saepe B\', corr. B3 sacrificare HV ut si (exp. IB. 3) B sicra\'utem V laberint V tam H ) [*]( 30* )

468
libidines intra pectus inclusas ulli amnes abluant aut ulla maria purificent.