Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

itaque opus illorum inane atque inutile iacuit nec cuiquam hominum persuadere potuerunt ut eorum praescripto uiueret, quia fundamentum a caelo [*](EPITOME c. 17] c. 52, 1-5. <5] c. 52, 1. 9-453, 9] c. 52, 1 sed - possumus. 17-45.\'3, 1] c. 50,5. ) [*](AUCTORES § 4] cf. Cic. de rep. III 8. ) [*](BRHSPVJ 1 inrefutata haec tamquam ( et - m. 1 uel 2, sed nunc erasa) foueam1 (s. I. m. 3) B in,rejfutata S2 2 in crimen] incrementum BI, incrimentum B3 3 stultitiaC (e s. /. ex alia littera am.2 scripta corr. m. 3) B 4 quam] quam quidem (quidem post sap. non dee-st) H quidem esse sapientiam R consenserat H iniustitiam V 6 iustititia (~ er.) V stultitiae similitudinem II generat R adpareat B, appareat cett. 8 qmalia (i er.) H 10 deum B1, corr. B* tt speciem B conuoMam (a er., u mId. m. 2) V 11 plane Bl, corr. B* 12 fuerat BI, corr. Bs 13 quia V, qui cett. H fontem qui V 16 quique] que B1, qui corr. B3 17 hOlleshe fa er.) H uoluntatem P 18 cupiuerunt lIS, cupiwerunt P2 ef\'fecissentque B3 si om. H 19 post uirtutem s. I. animi et B3 20 iuuisset (alt. u in ras. ex ss ? tn. 2) B 22 an <ex) eorum ? perscripto f-bto R) RP uiuerent BH a] e B)

453
disciplina illa non habuit.

nostrum opus certius sit necesse est, quos deus docuit. illi enim depingebant uerbis et imaginabantur iustitiam quae in conspectu non erat, nec praesentibus exemplis confirmare poterant quae adserebant.

responderi enim posset ab audientibus non posse ita uiui, sicut illi sua disputatione praescriberent, adeo ut nulli adhuc extiterint qui id genus uitae sequerentur.

nos autem non uerbis modo, sed etiam exemplis ex uero petitis uera esse quae a nobis dicuntur ostendimus.

sensit igitur Carneades quae sit natura iustitiae, nisi quod parum alte perspexit stultitiam [non] ... esse: quamquam intellegere mihi uideor qua mente id fecerit. non enim uere existimauit eum stultum esse qui iustus est, sed cum sciret non esse et rationem tamen cur ita uideretur non conprehenderet, uoluit ostendere latere in abdito ueritatem, ut decretum disciplinae suae tueretur, cuius summa sententia est nihil percipi posse.