Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
arguta haec plane ac uenenata sunt et quae Marcus Tullius non potuerit refellere. nam cum faciat Laelium Furio respondentem pro [*](EPITOME 20] c. 52, 1 acuta ista sane. ) [*](B(G)RHSPV] 1 posset1 P1 iustus — nempe om. R dice(bat) B 2 nempe (p in ras. ex r ? m. 3) B iustitia. (m er.) B, iusti H 3 adtingere HY ergo ex enim PJ 4 naufrag+u (u ? post g er., u in ras. tx a? m. 2) B fecerit ex faceret P2 aliqui P inbeccillior B 5 tabula] tabulam R deturbauit R 7 (in) medio Otto faciet — pereundum est om.R 8 per eundem V 9 manus] malus Bx, corr. B1 iam iustus S, iam non est iustus B, iam non iustus RHPV; iam uero iustus edd. 10 idem addidi conl. 16; 456, 18; Epit. 51, 4. 5 est om. R parcet P 11 fuisa (exp. m. 2) P hostis (1 in ras. ex e m. 2) B, ostes H 12 ceperint (1 ras. ex e) S nacius R, naTcltus 2 fuerint P 14 deiciat V ostem H 17 alteram — alteram] unam ciuilem et alteram R 20 arguta] acuta Epit. 52,1 ab [Hajec plane incipit codicis G pag. 110 (52), cuttu in uerss. 1-8 pauca legi poterant 21 plane (e ex a) B; sane Epit. 52, 1 benenata G, uenetata H ) [*]( 29* )
Quod ad praesentem disputationem pertinebat ostendi quomodo iustitia similitudinem stultitiae gerat, ut adpareat non sine causa decipi eos qui putant nostrae religionis homines stultos esse, qui talia facere uideantur qualia ille proposuit.
nunc maius a me exigi sentio, ut ostendam quare iustitiam deus stultitiae specie conuolutam ei oculis hominum uoluerit auferre, si prius Furio respondero, quia parum plene respondit Laelius. qui profecto licet sapiens fuerit, ut uocabatur, patrocinari tamen uerae iustitiae nullo modo poterat, quia caput ipsum fontemque iustitiae non tenebat.
nobis autem facilior est ista defensio, quibus caelesti beneficio familiaris est ac penitus nota iustitia quique illam non nomine, sed re nouimus.
nam Plato et Aristoteles honesta quidem uoluntate iustitiam defendere cupierunt effecissentque aliquid, si conatus eorum bonos, si eloquentiam, si uirtutem ingenii diuinarum quoque rerum doctrina iuuisset.