Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
erat enim facillimum iustitiam radices non habentem labefactare, quia tum nulla in terra fuit, ut quid esset aut qualis a philosophis cerneretur.
atque utinam tot ac tales uiri quantum eloquentiae, quantum animi, tantum etiam scientiae ad inplendam defensionem summae uirtutis habuissent, cuius origo in religione, ratio in aequitate est! sed ii qui primam illam partem nescierunt, ne secundam quidem tenere potuerunt.
uolo autem prius circumscnpte ac breuiter quid sit ostendere, ut intellegatur philosophos ignorasse iustitiam nec id quod minime nouerant potuisse defendere.
iustitia quamuis omnes simul uirtutes amplectatur, tamen duae sunt omnium principales quae ab ea diuelli separarique non possunt, pietas et aequitas. nam fides temperantia probitas innocentia integritas et cetera eiusmodi uel natura uel institutis parentum possunt esse in iis hominibus qui iustitiam nesciunt, sicuti semper fuerunt: