Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nam Romani ueteres, qui iustitia gloriari solebant, iis utique uirtutibus gloriabantur quae, ut dixi, proficisci a iustitia possunt et ab ipso fonte secerni.

[*](EPITOME 1] c. 50, 5. 6-446, 13. 16-18; 447, 12-19] c. 50,5 (aequitatem). 7; cf. c. 29, 4 (haec .. iustitia) — 6. )[*](B(G)RHSPV] 1 ac] et B patrouos] platonos R 2 colligit R a Nia quae pro incipit codicis G pag. 107 (69), cuius in uerss. 1-13 pleraque legi poterant 3 illam scripsi com. § 5 iustitia euertitur (§ 4 iustitiam ... sustulit), c. 16,12 iustitiam ... utramque subuertit; illa BGRSPV, ille H 4 habentem] habentem labentem B labefactare] labefactare ut diceret an habentem laborare H, labefactari P tum om. S 5 ut om. Pl, 8.1.1\'2 certaretur Hartelius qualis a] quod nonll 6 quantum] quamauam sic H quantum eloquentiae om. P *eloquentiae (a er.) B quantumq. (q. add. ne. 2?) B 7 scientiae om. P summa II 8 habuisset H origo (g ex c wi. 2) H 9 sed] prae • efct H ii R, hi BllSV, [hii] G, hii P primum H partem illam P ne] nec et BG secundam (a ex u m. 2) P 10 poterunt H uolioj S2 prius (riu in ras. ex rae ? m. 3) B 12 iustitia H nec om. H 13 iustitiam (exp. m. 2) P simul omnes SP omnis B amplectatur (m in ras. ex n ? m. 3) B 14 amen V 17 possent (e ex i ?) B iis R, his BHSP, hisdem V 18 fuerunt] nescierunt P nam Romani] romani autem P 19 iustitia S gloriaturi P iis edd., his RRllSP iis utique] Iustiutique V 20 fonte* (s er.) H )

446
pietas uero et aequitas quasi uenae sunt eius, his enim duobus fontibus constat tota iustitia: sed caput eius et origo in illo primo est, in secundo uis omnis ac ratio. pietas autem nihil aliut est quam dei notio, sicut Trismegistus uerissime definiuit, ut alio loco diximus.

si ergo pietas est cognoscere deum, cuius cognitionis haec summa est ut colas, ignorat utique iustitiam qui religionem dei non tenet. quomodo enim potest eam ipsam nosse qui unde oriatur ignorat ?

Plato quidem multa de uno deo locutus est, a quo ait constitutum esse mundum, sed nihil de religione: somniauerat enim deum, non cognouerat. quodsi iustitiae defensionem uel ipse uel quilibet alius implere uoluisset, in primis deorum religiones euertere debuit, quia contrariae sunt pietati.