Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quis id officium libens obeat quod ab iniuria coepit? quis cum uideat laterum suorum cicatrices, non [*](EPITOME 9—441, 4] c. 49, 3 s., ) [*](BRHSPV] 1 ceret V caeterp H omnis V 2 ortus R 3 omnis seius om. R omnis (ante aetas) om. B aetarsl B7 et (ante gens) om. B regi S unitis S 4 paribus] similibus B deWseruiat B3, seruiant edd. sit, sed t del. m. 2 V patrilentia B3, sapientia H 5 re] lege R 6 non sine] sic R non\' Su 7 aliquid] id quod H religione P 8 ara (in) iniuriis ? 9 et om. H malitia illorum SP 10 quod scribendum esse (aut qui delendum) coni. Buenemannus, qui BRSPV, quae H opinatur H 12 quam H qui BS 13 reuertaturj non reuertatur BS 14 conscientiam H religiosorem H semper] saepe H 15 penitentia (~ er.) S ipsij sibi 8 16 deos] deos suos P tamen] cum H 17 eos creduut] putant P quird! 82 18 tamen (ante inmitem) R putant Bx, corr. B3, credant P his PV 20 liberauerit B, libauerit P putant animum] putant animos B, animos ita putant P putent H 21 translaturos] posse transferri P quod per — obeat om. V 22 rid! B3 T obeat (sir: COlT. m. 2) P iuria V 23 nommagis H )

441
magis oderit deos, propter quos aeterna poenarum insignia et inpressas uisceribus suis notas gestet?

ita fit ut data diuinitus pace et qui fugerunt uniuersi redeant et alius propter miraculum uirtutis nouus populus accedat.

nam cum uideat uulgus dilacerari homines uariis tormentorum generibus et inter fatigatos carnifices inuictam tenere patientiam, existimant, id quod res est, nec consensum tam multorum nec perseuerantiam morientium uanam esse nec ipsam patientiam sine deo cruciatus tantos posse superare.

latrones et robusti corporis uiri eiusmodi lacerationes perferre non queunt, exclamant et gemitus edunt, uincuntur enim dolore, quia deest illis inspirata patientia: nostri autem, ut de uiris taceam, pueri et mulierculae tortores suos taciti uincunt et exprimere illis gemitum nec ignis potest.

eant Romani et Mucio glorientur aut Regulo, quorum alter necandum se hostibus tradidit, quod captiuum puduit uiuere, alter ab hostibus deprehensus cum uideret mortem se uitare non posse, manum foco iniecit, ut pro facinore suo satisfaceret hosti quem uoluit occidere, eaque poena ueniam quam non meruerat accepit:

ecce sexus infirmus et fragilis aetas dilacerari se toto corpore urique perpetitur non necessitate, quia licet uitare si uelint, sed uoluntate, quia confidunt deo.