Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
si enim feminae sexus innrmitate labuntur - nam interdum isti muliebrem aut anilem superstitionem uocant — uiri certe sapiunt. si pueri, si adulescentes inprouidi sunt per aetatem, maturi certe ac senes habent stabile iudicium.
si una ciuitas desipit, ceterae utique innumerabiles stultae esse non possunt. si una prouincia, una natio [*](BRHSPVj 1 accurateJ accusar**e (at. er.) B 2 persequuntur HSPY non] nosn S; aut ante accurate aut ante persecuntur aut ante uel post stultos inserendum nos uidetur 3 saeuiunt edd.: cf. metuant .5 meltuunt ftuunt add. m. 2) S deo Bl, dtfes B3 dies] dies si non H invalescat fat in ras. ex ente? m.2)S 4 cariosis RS, nariosis B1 (rglna.riosis Br) H, om. P, nanosos appellauit quod doloribus (sic) turis colantur nariosis V 5 sunt et] sed S metuunt RH; cf. saeuiant, 3 6 inlicianter H 7 noster om. R de om. B 8 in om. B1 (s. I. By) R percutione V 11 tandem] tam demens B, tamem V quin] qui non BP, quin S 12 malitia et] malitiae* (t er.) B 13 stultosquorsl ex stultosque B7, stultos quos R, stultos • quae H; stultosque (nostros) .. quod Thilo esse om. R arbitratur P qui edd., quod C* 14 crutiari tamen uniuersi et mori malunt cum qui possit ex eo ipso prouideri H mori Rll, sed cf. 442, 4; VII9, 17 10 quam tanta) quanta V 18 stimuliebrt-m H ftut] et, B, aut*** II 19 adolescent P 21 desipiro sic 8 utiquej utique in S, quoque P 22 motio S prouidentia Bx (corr. B3) P )
cum uero ab ortu solis usque ad occasum lei diuina suscepta sit et omnis sexus, omnis aetas et gens et regio unis ac paribus animis deo seruiat, eadem sit ubique patientia, idem contemtus mortis, intellegere debuerant aliquid in ea re esse rationis quod non sine causa usque ad mortem defendatur, aliquid fundamenti ac soliditatis quod eam religionem non tantum iniuriis et uexatione non soluat, sed augeat semper et faciat firmiorem.
nam et in hoc quoque illorum malitia conuincitur, quod euertisse se funditus religionem dei opinantur, si homines inquinauerint, cum et deo satisfacere liceat et nullus sit tam malus dei cultor quin data facultate ad placandum deum reuertatur et quidem deuotione maiore.
peccati enim conscientia et metus poenae religiosiorem facit et semper multo firmior est fides quam reponit paenitentia.
si ergo ipsi cum deos sibi arbitrantur iratos, tamen donis et sacrificiis et odoribus placari eos credunt, quid est tandem cur deum nostrum tam inmitem, tam inplacabilem putent, ut uideatur is iam Christianus esse non posse qui diis eorum coactus inuitusque libarit? nisi forte contaminatos semel putant animum translaturos, ut sua sponte iam facere incipiant quod per tormenta fecerunt.