Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quaenam illa feritas, quae rabies, quae insania est lucem uiuis, terram mortuis denegasse? dico igitur nihil esse miserius iis hominibus quos ministros furoris alieni, quos satellites inpiae iussionis necessitas aut inuenit aut fecit.

non enim honor ille aut prouectio dignitatis fuit, sed hominis damnatio ad carnificinam, dei uero ad poenam sempiternam.