Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ilia, illa est uera bestia, cuius una iussione

  1. funditur ater ubique cruor: crudelis ubique
  2. luctus, ubique pauor et plurima mortis imago
  3. .

nemo huius tantae beluae inmanitatem potest pro merito describere, quae uno loco recubans tamen per totum orbem ferreis dentibus saeuit et non tantum artus hominum dissipat, sed et ossa ipsa comminuit et in cineres furit, ne quis extet sepulturae locus: quasi uero id adfectent qui deum confitentur; ut ad eorum sepulchra ueniatur, ac non ut ipsi ad deum ueniant.