Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sed priusquam incipiam de deo et operibus eius dicere, pauca mihi de prophetis ante dicenda sunt, quorum testimoniis nunc uti necesse est: quod in prioribus libris ne facerem temperaui.
ante omnia qui ueritatem studet conprehendere, non modo intellegendis prophetarum uocibus animum debet intendere, sed etiam tempora per quae quisque illorum fuerit diligentissime requirere, ut sciat et quae futura praedixerint et post quot annos praedicta conpleta sint.