Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Nunc, quoniam docui sapientiam et religionem non posse diduci, superest ut de ipsa religione ac sapientia disseramus.
sentio quidem quam sit difficilis de rebus caelestibus disputatio, sed tamen audendum est, ut inlustrata ueritas pateat multique ab errore atque interitu liberentur, qui eam sub uelamine stultitiae latentem aspernantur ac respuunt.