Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quidam uero non satis caelestibus litteris eruditi cum ueritatis accusatoribus respondere non possent, obicientibus uel inpossibile uel incongruens esse ut deus in uterum se mulieris includeret nec caelestem illam maiestatem ad tantam infirmitatem potuisse deduci, ut hominibus contemtui derisui contumeliae ludibrio esset, postremo etiam cruciamenta perferret atque exsecrabili patibulo figeretur,

quae omnia cum neque ingenio neque doctrina defendere ac refutare possent — nec enim uim rationemque penitus peruidebant —, deprauati sunt ab itinere recto et caelestes litteras corruperunt, ut nouam sibi doctrinam sine ulla. radice ac stabilitate conponerent.