Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

fuerunt quidam nostrorum uel minus stabilita fide uel minus docti uel minus cauti, qui discidium facerent unitatis et ecclesiam dissiparent.

sed ii quorum fides fuit lubrica, cum deum nosse se et colere simularent, augendis opibus et honori studentes adfectabant maximum sacerdotium. et a potioribus uicti secedere cum suffragatoribus suis maluerunt quam eos ferre praepositos quibus concupierant ipsi ante praeponi.