Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nam si diuinitas, quae gubernat hunc mundum, incredibili beneficentia genus hominum sustentat et quasi paterna indulgentia fouet, uult profecto gratiam sibi referri et honorem dari, nec constare homini ratio pietatis potest, si caelestibus beneficiis extiterit ingratus, quod non est utique sapientis.
quoniam igitur ut dixi philosophia et religio deorum diiuncta sunt longeque discreta, siquidem alii sunt professores sapientiae, per quos utique ad deos non aditur, alii religiones antistites, per quos sapere non discitur, apparet nec illam esse ueram sapientiam nec hanc religionem.
idcirco nec philosophia potuit ueritatem conprehendere nec religio deorum rationem sui, qua caret, reddere.