Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sed auersos esse arbitror diuina prouidentia, ne scire possent ueritatem, quia nondum fas erat alienigenis hominibus religionem dei ueri iustitiamque notescere. statuerat enim deus adpropinquante ultimo tempore ducem magnum caelitus mittere, qui eam perfido ingratoque populo ablatam. [*](EPITOME 6-10] c.35,5. 22-278,1] cf. c. 38, 5 ut alium - congregaret. ) [*](B(G)RHSPV] 1 insipientes esse addidi; cf. insipientiam confiteri c.2,1 uiderunt] uidere cum edd. quibusd. Heumannus qui om. S 2 crediderunt H hinc fere incepit codicis G pag. 74 (177) ter scripta, in qua nihil agnosci poterat 7 cur om. R ac] et HSP 9 quaesiuerunt H 10 illam HV1 aliubi (sic) illam necesse est Y 12 stultitia H post cuius add. sub m. recentiss. P deus ne om. H ne* (c ? er.) S, nec, aeri c del. P, de Y 13 sui] summi sui B diuini sui S In1 B3 esse H thensaurum H, tensaurum B, thesaurum BSY, thensaurum (exp. m. 3j P 14 ero\'quidein sic B3, quidem S 15 inuestigandae H accensi R 16 et ante Magos] ac R 17 ritus et om. Y suspicantur P1 (corr. P3) V 19 paenes (ae ex e) B3 scire ex ire H2 20 scire om. P\', sed s. I. post ueritatem add. cognoscere P3 21 qua H, quia (q add. m. 3) P 22 ueri dei H \'in\'notescere P3 24 perfido (o in ras. ex 2 litt. m. 2) H, part. ras. ex permitto ? V )
Deorum cultus, ut in primo libro docui, non habet sapientiam, non modo quia diuinum animal, hominem, terrenis fragilibusque substernit, sed quia nihil ibi disseritur quod pro- Sciat ad mores excolendos uitamque formandam; nec habet inquisitionem aliquam ueritatis, sed tantummodo ritum colendi, qui non officio mentis, sed ministerio corporis constat.
et ideo non est illa uera religio iudicanda, quia nullis iustitiae uirtutisque praeceptis erudit efficitque meliores. ita philosophia quia religionem id est summam pietatem non habet, non est uera sapientia.