Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
caelestis uirtus, [*](EPITOME 15 s.] c. 46, 1. ) [*](AUCTORES 15 s.] cf. Cyprian. pag. 89,1. ) [*](B(G)RHSPV] 2 mortalis H1, in ras. corr. H1 est om. G 3 id est] idem S in om. H 4 in carnem RV, in carne BGHS, om. P ideo om. P 5 carne] in carne B1 (et carne B2) G, carne V induit se V 6 in uoluntati[su]n(a) desinit codicis G pag. 90 (123) enim] igitur H 7 alt. ref P3 est om. H infinitate V 8 dñm SV 9 uoluntatibus B1, corr. B3 et om. V mancipata V 10 morte adficiunt sempiterna H possimus V 12 caronam H 13 T\'mortalitatis B 15 cruci H uis ex bis B 16 quid] quae V sumus Cx m. 2) S 17 ordinarit (alt. i ex e m. 2) H 18 in om. R processit BHV 19 miratio V passionis ipsius R 20 et significantiam magnam in inf. mg. add. B* 21 opera illa H uis et om. H 23 lumina (1 ex e m. 2) H post uirtus hoc et RSP (idem edd. distinctionem post lumina non pomntes), sed cf. reddidit sed (et) HSP pag. 378,1 )
uere enim caeci sunt qui caelestia non uidentes et tenebris ignorantiae circumfusi terrena et fragilia uenerantur.
patefecit aures surdorum. non utique hactenus uis illa caelestis operata est: sed declarabat breui fore ut qui erant ueritatis expertes, et audirent et intellegerent diuinas dei uoces. uere enim surdos dixeris qui caelestia et uera et facienda non audiunt.
mutorum linguas in eloquium soluit. admirabilis, etiam cum (hoc tantum) fieret, potentia: sed inerat huic uirtuti alia significatio, quae ostenderet mox futurum ut rerum caelestium nuper ignari percepta sapientiae disciplina de deo et ueritate dissererent.
nam qui rationem diuinitatis ignorat, is uere elinguis et mutus est, licet sit omnium disertissimus. lingua enim cum uerum loqui coeperit id est uirtutem maiestatemque dei singularis interpretari, tum demum officio naturae suae fungitur, quamdiu autem falsa loquitur, in usu suo non est: et ideo infans sit necesse est qui diuina proloqui non potest.
pedes quoque claudorum ad officium gradiendi reformauit. laudabilis diuini operis fortitudo: sed figura id continebat, quod cohibitis erroribus uitae saecularis ac deuiae iter ueritatis aperiretur, per quod graderentur homines ad dei gratiam consequendam.