Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
itaque idcirco mediator aduenit id est deus in carne, ut caro eum sequi posset, et eriperet hominem morti cuius est dominatio in carnem. ideo carne se induit, ut desideriis carnis edomitis doceret non necessitatis esse peccare, sed propositi ac uoluntatis.
una enim nobis et magna et praecipua cum carne luctatio est, cuius infinitae cupiditates premunt animam nec dominium retinere patiuntur, sed eam uoluptatibus et inlecebris suauibus mancipatam morte adficiunt sempiterna.
quibus ut repugnare possemus, deus nobis uiam superandae carnis et aperuit et ostendit. quae uirtus perfecta et omnibus numeris absoluta coronam uincentibus et mercedem inmortalitatis inpertit.
Dixi de humilitate et fragilitate et passione, cur haec deus subire maluerit: nunc ipsius crucis ratio reddenda est et uis enarranda.
quid summus pater a principio disposuerit et quemadmodum cuncta quae gesta sunt ordinarit, non tantum diuinatio prophetarum, quae in Christum uera praecessit, sed etiam ratio ipsius passionis docet.
quaecumque enim passus est, non fuerunt inania, sed habuerunt figuram et significantiam magnam sicut etiam diuina illa opera quae fecit: quorum uis et potentia ualebat quidem in praesens, sed declarabat aliquid in futurum. aperuit caecorum lumina.