Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

respondet itaque doctori hoc modo: \'non possum facere quae iubes, quoniam sunt inpossibilia. uetas me irasci, uetas cupere, uetas libidine commoueri, uetas dolorem, uetas mortem timere, sed hoc adeo contra naturam est, ut his adfectibus animalia uniuersa subiecta sint: uel si adeo putas repugnari posse naturae, tu ipse qui praecipis fac, ut sciam fieri posse.

cum autem ipse non facias, quae insolentia est ut homini libero inponere uelis leges quibus ipse non pareas? prius disce qui doces et