Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

si non fecerit, soluta praecepta sunt. si enim bona sunt quae praecipiuntur, si uitam hominum in optimo statu collocant, non se debet ipse praeceptor a numero coetuque hominum segregare inter quos agit, et ipsi eodem modo uiuendum est quo docet esse uiuendum, ne si aliter uixerit, ipse praeceptis suis fidem detrahat leuioremque doctrinam suam faciat, si re ipsa resoluat quod uerbis nitatur adstringere.

unus quisque enim cum audit praecipientem, non uult inponi sibi necessitatem parendi, tamquam sibi ius libertatis adimatur.