Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
illi autem a prophetis increpiti non modo uerba eorum respuerunt, sed quod sibi peccata exprobrarentur offensi eos ipsos exquisitis cruciatibus necauerunt. quae omnia diuinae litterae signata conseruant. dicit enim propheta Hieremias:
misi ad uos seruos meos prophetas. ante lucem mittebam, et non audiebatis me neque intendebatis auribus uestris, cum dicerem uobis: conuertantur unus quisque a uia sua mala et a nequissimis adfectationibus uestris, et habitabitis in terra ista, quam dedi uobis et patribus uestris a saeculo usque in saeculum. nolite ambulare post deos alienos, ut seruiatis eis, et ne incitetis me in operibus manuum uestrarum ad disperdendos uos.
Hesdras etiam propheta, qui fuit eiusdem Cyri temporibus a quo Iudaei [*](EPITOME 2-6] c. 38, 6. ) [*](AUCTORES 7] Ier. 25, 4—6; cf. Cyprian. p. 39, 20. 15] II Esdr. (Nehem.) 9, 26; cf. Cyprian. p. 40,11. ) [*](BBHSPVJ 1 hereditate (~m. 2) S, heredilatem (. m. 3) P post uitae add. et H7 inmortalitatis H 2 sibi populum bis V1, alt. del. F2 fideliorum H 3 a postea add. P 4 increpiti RV, increpeti H, increpati BSP; cf. c. 14,17; 16,12 5 exprobrarentur B2 exquisitis (tert. i ex o m. 1 ?) P 6 negauerunt V conserbant BI, corr. B2 8 audiebatis BRHV cum Cypriano, obaudiebatis SP 9 aurirbuls B1 cum dicerem uobis] dicens Cyprian., λέγων LXX 10 conuertantur recepi, conuerta*tur (n er.) B, cf. conuerta*tur Cypriani cod. L, conuertatur cett. Lactantii et Cypriani codd., edd.; ἀποστράϕητε ἔϰαστος LXX conuertantur — dedi uobis (12) om. S unus quisque uestrum s. l. add. B* a post et] a* (d er.) H 11 adfectationibus BV cum Cypriani codd. bi paene omn., adfectionibus RHP cum Cypriani cod. B habjtatas P 12 ista om. B parentibus B 13 usque] et usque S cum Cypriani cod. MI et Vulg. 14 et (ante ne) RHS cum omn. codd. Cypriani pag.40,5; pag. 324,2; pag. 355,3; et om. BPV pariter Pirmic. Mat., de err. prof. rel. c. 28, 12) ante et ne incitetis omissum hoc et ne adoraueritis eos, cf. Ierem. d Cyprian. 15 manum V uestrarum R1, urarum (~ m. 2) S dispergendos P *uos (s eras.) S ad locum leremiae cf. Roenschium p. 573 haesdras B, hesdra P, esdras V 16 fuirtl P3 ) [*]( IVIIll. Lact. 1. ) [*]( 20 )
item Helias m libro Basilion tertio: aemulando aemulatus sum domino deo omnipotenti, quia dereliquerunt te filii Israhel, altaria tua demolierunt et prophetas tuos interfecerunt gladio: et remansi ego solitarius et quaerunt animam meam auferre eam.
propter has illorum inpietates abdicauit eos in perpetuum, itaque desiit prophetas mittere ad eos. sed illum filium suum primogenitum, illum opificem rerum et consiliatorem suum, delabi iussit e caelo, ut religionem sanctam dei transferret ad gentes, id est ad eos qui deum ignorabant, doceretque iustitiam, quam perfidus populus abiecerat.