Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

item sub regibus finitimorum bellis ob delicta uexati, postremo capti abductique Babylonem poenas inpietatis suae graui seruitio pependerunt, donec Cyrus ueniret in regnum, qui statim Iudaeos restituit edicto.

exinde tetrarchas habuerunt usque ad Herodem, qui fuit sub imperio Tiberii Caesaris: cuius anno quinto decimo id est duobus Geminis consulibus ante diem decimum Kalendarum Aprilium Iudaei Christum cruci adfixerunt.

hic rerum textus, hic ordo in arcanis sanctarum litterarum continetur. sed prius ostendam qua de causa in terram uenerit Christus, ut fundamentum diuinae religionis et ratio clarescat.

Cum saepe Iudaei praeceptis salutaribus repugnarent atque a diuina lege desciscerent aberrantes ad inpios cultus deorum, tum deus iustos et electos uiros sancto spiritu inplebat, prophetas, in media plebe constituens, per quos peccata ingrati populi uerbis minacibus increparet et nihilominus hortaretur ad paenitentiam sceleris agendam:

quam nisi egissent atque abiectis uanitatibus ad deum suum redissent, fore [*](EPITOME 14-305, 3] o. 38, 5. ) [*](AUCTORES 15-17. 305, 3—6] cf. Cyprian. pag. 39,19. ) [*](BRHSPV] 1 susceperunt B ad H hiis P1, h det. Ps, his cett. 2 post totiens hoc eos BRP, dos S 1, eos ras. corr. S1 alienis H rursus om. R 3 seruituW\' (~ er.) S 4 adductique V babylone B, in babilonem S 5 poenos Bac ppenderunt P 6 c6yrus (exp. m. 1 ?) P iudeos BP; hinc uariae scripturae huius uocis non adferentur 7 exin B tethrarcas BV 8 T. S, tiberi V ■ XV • (pumta om. V) HSV id est om. B, idem H 9 conss. Rl (s. 1. sulibus add. R2) V, cons. S, CONSS. P X. (•X• V) Kal. RPV, XKi S 10 apriles R, ap. S, aprit P, apr. V aut eundevi atque Lact. aut alios dies tradunt ceteri auctores; cf. Lipsium, die Pilatus-Acten, ed. alt. (1886) p. 27 cruci (1 ex e m. 2) R affige- runt R1, corr. R2, adfecerunt H hic] is H testus Rl, corr. R2 11 in om. P arctoanis R, arcani P sanrctarum R2 12 terra HSl (~add. S3) Y **uenerit (In er.) B, uenerat P 15 a om. H, a* (d er.) S disciscerent HP ad ex ab S2 cultis H 16 tunc B uiros S2 spiritu sancto S inplebat] repletba,t iterum H7 17 plene Bl, corr. B2 18 ingrata V et] e P ortarentur V 20 atque] et S sum R )

305
ut testamentum suum mutaret id est hereditatem uitae inmortalis ad exteras conuerteret nationes aliumque sibi populum fideliorem ex alienigenis congregaret.