Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Nunc a principio totius sacramenti origo narranda est. maiores nostri, qui erant principes Hebraeorum, cum sterilitate atque inopia laborarent, transierunt in Aegyptum rei frumentariae gratia ibique diutius commorantes intolerabili seruitutis iugo premebantur.

tum misertus eorum deus eduxit eos ac liberauit de manu regis Aegyptiorum post annos quadringentos et triginta duce Moyse, per quem postea lex illis a deo data est. in qua eductione ostendit uirtutem maiestatis suae deus.

transiecit enim populum medio mari rubro praecedente angelo et scindente aquam, ut populus per siccum gradi posset, quem uerius, ut ait poeta,

  1. curuata in montis faciem circumstetit unda
  2. .

qua re audita tyrannus Aegyptiorum cum magna suorum manu insecutus et mare adhuc patens temere ingressus coeuntibus aquis cum omni exercitu deletus est. Hebraei uero ingressi in solitudinem multa mirabilia uiderunt.

namque cum sitim [*](EPITOME 3-10] c. 38, 3. ) [*](AUCTORES 14] Verg. Georg. IV 361. ) [*](EXPILA TORES 15-18] of. Sulpic. Seuer. Chron. I 15, 5 s. ) [*](B(G)RHSPV] 1 obstauit V clarum sit ueram sapientiam R sola. (m er.) V 3 sacramenti (i ex a) V maioris Vac 4 nostris V hebreorum (hae- H) BHSV, haebraeorum P sterelitate Bl (corr. B2) H 5 aquae etBt, aqu∗e B3 6 intolerabilis RS, intollerabili H, intolerabilis C-is ex es) P, intolerabili (tert. i ex e) V 7 tunc HP miser*tus (1 er.) B deduxit P 8 rregisl B3 ann,o»i S2 9 et om. SP ducem V mose S, moysen (n ras. ex m) V postea per quem B 10 educatione H ostenditur V magestatis P1, corr. P3 11 transiecit B, traiecit cett. antecedente S 12 et scindente] exscindento (-m. 2) S transgredi B 13 a Gilius ut ait poeta incipit codicis G pag. 76 (64) paene tota lecta uerius] uergilius B, idem fuerat in G, uertus (1 er.) P fit ait poeta Bx, ut ait poeta B2 14 montibus P, montis/// V1 facie BGH, faciem, sed m del. m. 3 P; faciem Verg. circumstitit S tunjda V 15 quam rem auditam BG 16 et] est et H, est V athuc B, adlthuc G 17 exercitu* (m er.) B delusus S hebrei BSPV, haebrei H ingressi BGP, egressi RHSV; cf. ingressos eremum Sulpic. Seuer. pag. 17,13 18 solitudinem BGRP, solitudine HSV multa om. Bl (s. I. add. B3) G sitf* V )

303
paterentur, ictu uirgae rupe percussa prosiliuit fons aquae populumque recreauit.

quo rursus esuriente caelestis alimenti pluuia descendit; quin etiam coturnices in castra eorum uentus inuexit, ut non modo pane caelesti, sed etiam instructioribus epulis saturarentur.

pro his tamen diuinis beneficiis bonorem deo non reddiderunt, sed depulsa iam seruitute, iam siti fameque deposita in luxuriam prolapsi ad profanos Aegyptiorum. ritus animos transtulerunt.

cum enim Moyses dux eorum ascendisset in montem atque ibi quadraginta diebus moraretur, aureum caput bouis, quem uocant Apim, quod eos in signo praecederet, figurarunt.