Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quo peccato ac scelere offensus deus inpium et ingratum populum pro merito poenis grauibus adfecit et legi quam per Moysen dederat subiugauit.
postea uero cum in deserta quadam parte Syriae consedissent, amiserunt uetus nomen Hebraei, et quoniam princeps examinis eorum ludas erat, Iudaei appellati et terra quam incoluere Iudaea.
et primo quidem non dominio regum subiecti fuerunt, sed populo ac legi ciuiles iudices praesidebant, non tamen in annum constituti sicut Romani consules, sed perpetua iurisdictione subnixi. tum sublato iudicum nomine potestas regalis inducta est.
uerum iudicibus regimen eorum tenentibus [*](EPITOME 5-11] c. 38, 4. 16 (Iudaei)] c. 38, 3. ) [*](AUCTORES § 11 s.; c. 11, 1] Cyprian. pag. 38, 20 s. ) [*](EXPILATORES 10 s.] cf. Isidor. orig. VIII 11, 86. ) [*](B(G)RHSPVJ 1 uirge P1, uirgo P3, sic saepissime corr. m. 3 rupe percussa] rupae percussa petra G prosiluit HV 2 quo rursus — pane caelesti (4) om. S rursum B caelesti P alumenti B, aliraenti* (s er.) V 3 discendit P in castra in P1, alt. in del. P3 4 inuox P, induxit V instructoribus S 5 aepulis BHP, [ae]pulis G saturentur S tam P 6 sed depulsa — transtulerunt om. S. sitim B 7 luxuriem PV 8 ri*tus V moses S 8 demoraretur P 10 aureu (-m. 2) S [u]obis G api S eos in signo] o signo V 11 precederent H 12 pro om. BG meritis H 13 mosen S dedarat V 14 deserto BG conseddissent H 15 hebrei BGV, ebrei S, haebrei P; an eiciendtim ? in examinis desinit codicis G pag. 76 (64) eiajninisi F2 16 iudei SP appellati] sunt appellati H edd. terra S, terram BBHP1 (m del. P3) V 17 iudea BP, iuda R, iudaeam H dominrilo P regem R\', regio s. l. corr. R7 18 praesidabant P1, corr. P3 19 iurisdicione S, iurisdictione, sed c ckl. m. 3 P 20 subnixa H tunc H 21 regimen (i ex e m. 2) R )
item sub regibus finitimorum bellis ob delicta uexati, postremo capti abductique Babylonem poenas inpietatis suae graui seruitio pependerunt, donec Cyrus ueniret in regnum, qui statim Iudaeos restituit edicto.
exinde tetrarchas habuerunt usque ad Herodem, qui fuit sub imperio Tiberii Caesaris: cuius anno quinto decimo id est duobus Geminis consulibus ante diem decimum Kalendarum Aprilium Iudaei Christum cruci adfixerunt.
hic rerum textus, hic ordo in arcanis sanctarum litterarum continetur. sed prius ostendam qua de causa in terram uenerit Christus, ut fundamentum diuinae religionis et ratio clarescat.
Cum saepe Iudaei praeceptis salutaribus repugnarent atque a diuina lege desciscerent aberrantes ad inpios cultus deorum, tum deus iustos et electos uiros sancto spiritu inplebat, prophetas, in media plebe constituens, per quos peccata ingrati populi uerbis minacibus increparet et nihilominus hortaretur ad paenitentiam sceleris agendam: