Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
physici contra ex iis quae aperta sunt argumentum trahebant (omnia) sciri posse contentique perspicuis retinebant scientiam, tamquam totam defendissent, quia ex parte defenderant. ita neque hi clara neque illi obscura uiderunt, sed utrique dum solam scientiam consertis manibus uel retinent uel eripiunt, non uiderunt in medio constitutam forem, quae illos ad sapientiam transmitteret.
uerum Arcesilas ignorantiae magister cum Zenoni obtrectaret principi Stoicorum, ut totam philosophiam euerteret, auctore Socrate suscepit hanc sententiam, ut adfirmaret sciri nihil posse.