Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
ita quoniam ex his duobus constamus elementis, quorum alterum luce praeditum est, alterum tenebris, pars nobis data est scientiae, pars ignorantiae. per hunc quasi pontem transire sine cadendi periculo licet: nam illi omnes qui se in alteram partem inclinauerunt, aut dextro aut sinistro uersus ceciderunt. utraque autem pars [*]( i BRHPVj 1 est om. H scire (corr. m. 3) P, scire RHV, (s. cire B nam] non H quia H, qui* (a er.) V repraehen(dit) B nesciat ut uid. B 2 sci(ens) B (ess)e B (ui)hil B sciat] faciat H (quaeperuersitas) B 5 con+icis (1I ? er.) B 6 quo*que (d er.) H confiteris quorq; (q. m. 3 ?) P 7 promouet P 8 rconlfectis B2 philophis B se* (d er.) H 11 sciri (alt. i ex e m. 3) P sapientes] hi sapientes edd. 12 hi om. H desapientes 1 q; (exp. m. 1 ?) P fuerunt om. H 13 hii H 14 utram (corr. m. 2) V parte<m) B ibi (irus. ex u) R 15 om(nia) B \'tel FJ de(i) B 16 (aliquidm)edium B h(o;mini(si)d B 17 ign(ora)tione B tf\'lnper(a)ta B 18 (n)obis B <iuira\' B* oritu(re) BreI P3, ae V 19 c(orpor)e B quod] qui R ex] est ex edd. 20 iis R 22 post tenebris s. I. pressum add. P3 pars — scientiae om. P 24 inclinauerant P 25 uersum V )
Academici contra physicos ex rebus obscuris argumentati sunt nullam esse scientiam et exemplis paucarum rerum inconprehensibilium contenti amplexi sunt ignorantiam, tamquam scientiam totam sustulissent, quia in parte sustulerant.